- PANHELLENES
- PANHELLENESsimpl. pro Graecis apud Hesiod. in Ἔργ. υ. 526. ubi de Solehiberno,——— Βράδιον δὲ Πανελλήνεςςι φαέινει.Ubi non vertendum universis Graecis, ut vulgo, sed simpliciter Graecis. Πανέλληνες enim, tempore Hesiodi, Homeri, et Archilochi appellabantur Graeci, ad differentiam Ἑλλήνων proprie sic dictorum. Hellenes autem tunc temporis dicebantur Phthiotidis incolae, quod nomen acceperunt ab Hellene Deucalionis filio, qui illius partis Thessaliae rex fuit. Ante hunc nominabantur Γραικοὶ, quod latini retinuerunt. Hinc Homerus Achillis populares et subiectos vocat Myrmidonas et Hellenas, Achilles autem imperabat Phthiotidi. Hi itaque cum proprie dicerentur Ἕλληνες,reliqui Graeciae populi dicti sunt Πανέλληνες. Vide Thucydidis prooemium, Strabonem l. 8. Apollodor, l. 1. Bibliothecae. Panhellenia autem sacra totius Graeciae vocantur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.